- MELES
- I.MELESPisiae fil. tibicen ineptus acnihili, traductus a Pherecrate εν Αῤγοῖς. Vide Scholia. in Aves. Aristoph.II.MELESRex Lydorum circa Olympiad. 13. Dynastiae II. quae Heraclidarum fuit XXI. sue penultimus, succesit Alyatti, quô tempore ad Soum Aegypti Regem legatos misit Hosea Israelis Rex ult. An ὁ πρότερος βασιλεὺς Σαρδίων, cui leo ex pellice (partu prodigioso) cum genitus esset, ex Telmissensis oraculi responso didicit, Sardes inexpugnabiles fore, quacumque murorum parte Leo iste circumduceretur. Itaque per coeteram murorum partem, quacumque arx oppugnari poterat, Leonem circumtulit: per eam autem partem quae ad Tmolum vergit, tamquam praecisam et inexpugnabilem, Leonem ducere praetermisit: sic ab hac parte urbs demum a Cyro capta est. Regnavit ann. 12. tyrannide expulsus a Moxo Lydo. Herodot. l. 1. c. 84. Vide Excerpta Nic. Damasceni, apud Valesium p. 442. successit Candaules Heraclidarum ultimus, quem vide.III.MELESetis, fluv. prope Smyrnam, apud quem Homerus natus fuit, unde Melesigenes dictus est. Item Samnitum urbs a Marcello capta. Liv. l. 27. c. 1. Meminit eius Papinisu Stat. l. 3. Sylv. 3. v. 60.Smyrna tibi gentile solum, potusque verendoFonte Meles ————Homeri pater habitus est, Arnob. l. 4. adv. Gent. Quis Martem prodidit mensibus in Arcadia tribus et decem vinctum? Non Melae fluminis filius? Hinc Amastriani nummos cuderunt, alterâ facie hunc fluvium iacentem et lyram tenentem, alterâ bene barbatum et coronatum Homeri caput, adscriptô utrique nomine, referentes: qualem exhibent Laur. Pignorius Epistol. Quaest. c. 48. et Laur. Ramiresius c. 25. Pentacontarchi; in cuius picturâ male omissa est corona, illud autem animadversione dignum, quod vultu Melem referat Homerus, ita expressus, ut Patrem haud difficulter agnosceres. Inde Meletaeae chartae, apud Tibull. l. 4. Eleg. 1. ad Messellam, vide ibi Bernardinum Cyllenium et Ioann. Passeratium: nec non ad cit. loc. Statii Barthium Animadversion. Part. 1. P. 312. Hodie exiguus rivuius est, nisi cum pluviis increscit; vixque duobus molendinis versandis et proximis hortis irrigandis sufficiens. Quod aliis ferme omnibus quoque Persiae fluviis, Austrum versus fluentibus, contigisse, docent Itinerariorum Auctores, Petrus de Valle, Ioh. Baptista Tavernier et Iac. Sponius Itiner. Graec. Part. 1. p. 308.IV.MELESvide Tusci, it. Melis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.